Part VI.C. Texts (14/32)

14.

 

Gloses BnF lat. 6569

 

Manuscrit comprenant le Corpus vetustius, notamment Ethica Nova, Ethica Vetus, De anima, De memoria, De longitudine, De sompno, De generatione, De plantis, De sensu, De differentia, De causis ; XII-XIIIe s., longues lignes, gloses fréquentes ; origine France du nord.

 

Le De anima se trouve aux f 44r-63v. Ancienne division des livres II et III, indiquée en rouge, marge ext. f 58r : Capitulum secundum de fantasia §§§ hic incipit tertius liber secundum quosdam.

Les gloses donnent le résumé des parties du texte. Gloses en rouge pour indiquer les parties et chapitres, comme 57r, marge ext. en haut : Tractatus quartus de virtutibus sensuum interioribus ; marge int. : Capitulum primum inquirit necessitatem ponendi sensum communem.

 

Gloses concernant le sens commun :

 

(56v)   Supra probat Aristoteles sufficientiam sensuum propriorum par naturam ipsorum sensibilium. In hac parte probat numerum et sufficientiam sensibilium communium. Vel dicendum quod hic intendit removere quoddam dubium, scilicet quod non est una natura propria ad apprehendendum omnia sensibilia communia. Dividitur autem hec pars in duas, in principale et incidens, ibi : Inquiret autem etc. Prima in duas. Primo probat quod intendit ; secundo prosequitur, ibi : Hec enim omnia etc.

Primo probat quod intendit per rationem ostensivam talem : sensibilia communia apprehenduntur essentialiter ab unoquoque sensu proprio, sed si esset sensus proprius aliquis respectu sensibilium communium, non apprehenditur ab uno sensu proprio essentialiter, sed magis per accidens ; ergo non est aliquis sensus proprius.

Secundo hoc idem probat per rationem ad impossibile talem: si esset aliquis sensus proprius respectu sensibilium communium, tunc sentiretur sensibile commune per accidens a sensu proprio, et non essentialiter, sed hoc est impossibile ; ergo non erit aliquis sensus proprius appropriatus sensibilibus communibus. Secunda istarum rationum hic datur ab Aristotele, Sic enim erit etc.

Incidens est tale: posset aliquis querere quare non potest esse unus sensus proprius respectu communium. Et hoc solvit in littera.

(57r marge ext.; gloses encre brune) Hic solvit ad suam dubitationem, determinans ad rationem in oppositum […]

Hic determinat de sensu communi et primo ostendit a quo sensu sentiuntur diversa sensibilia eiusdem generis; demonstrat a quo sensibilia diversorum generum sentiuntur ita:  quoniam autem alii, etcetera.

(f 57v) Hic dicit … Hic ostendit … (etc., très peu de gloses)

 

(f 58r (marge droite, en rouge : Capitulum secundum de fantasia ; hic incipit tercius liber de anima secundum quosdam).

Quoniam autem duabus. Superius determinavit Aristroteles de potentiis apprehensivis de foris. In hac parte determinat de potentia apprehensiva de intus ostendens. Et probat quod differt intelligere, sentire et imaginari – quod quidam negabant. Secundo recitat opiniones proprias philosophorum, ibi : Et antiqui etc. Tertio ponit rationes illorum philosophorum, ibi : Omnes enim hii etc. Quarto destruit istas opiniones, et primo rationes opinionum, ibi : Et tamen oportet etc. Quinto destruit opiniones illorum philosophorum, ibi : Quod quidem igitur etc. […]

 

Themes :

 

Les mêmes thèmes traités par Aristote (pour ce passage rien de nouveau).

 

Commentaire :

 

Les gloses, fréquentes pour le livre II, donnent surtout des résumés du texte d’Aristote et leur divisio textus devient standard ; on la trouve presque littéralement dans Adam de Bocfeld[1].

Selon Jennifer Ottman (voir ci-dessous), l’auteur des gloses utilise plusieurs commentaires précédents, dont probablement ceux d’Adam de Buckfield et de l’Anonyme édité par Gauthier. Il doit donc être situé à la fin des années 1240 ou vers 1250.

 

Bibliographie selective :

 

Aristoteles Latinus, Codices, pp. 523-524 ;

Callus, Introduction, 265-268 ;

Vennebusch, Ein anonymer Kommentar …, p. 962 ;

R. Plevano, « Richard Rufus … », in Medioevo 19 (1993) pp. 167-232 ;

J.R. Ottman, “The Date and Significance of the De anima Gloss in Paris, BN lat. 6569”, sur le site Richard Rufus of Cornwall, 2013.

 

 

[1] Callus, Introduction, 267.