Appendix III. A QUESTION OF THE COMMENTARY ON DE CELO

Partial transcription of Book I, qu. 15:

 

(f. 11 ra) Consequenter queritur utrum celum dependeat ab aliquo tanquam a causa agente et efficiente proprio.

Arguitur quod sic, quia si celum non dependeret ab aliquo tanquam ab efficiente et agente, sequeretur quod forma fieret per se ; sed hoc est impossibile, ut patet septimo Metaphisice[1], quia forma non fit nisi per accidens […] tunc motus celi fieret per se, quod est contra Aristotelem primo Physicorum, ubi dicit quod tantum compositum sit.

Oppositum arguitur : si celum dependeret ab aliquo tanquam a proprio efficiente, tunc celum esset generabile et corruptibile ; sed hoc est impossibile, ut patet primo huius, quia est ostensum quod celum est ingenerabile et incorruptibile ; consequentia probatur […] tunc generatur secundum quid, ut accidens.

 

(Determination)

Sciendum est quod una est opinio, ut recitat Commentator 12 Metaphisice, quod unum agens causat omnia corpora, quia producit actiones entium omnium in uno instanti, et illud agens causat omnia immediate ; unde isti negabunt ignem et aquam etc. concurrere ad generationem, ut aquam humidam et ignem siccum, et illud agens facit immediate hominem et omnia entia non mediantibus aliis omnino, et omnes actiones entium ; unde non oportet ignem calescere nec aquam humectare ; unde etiam subdit Commentator quod si aliquis movet baculum manu non proiiciens, vel movens est causa manus, sed illa actio a primo agente est sine omni medio et hoc facit omnia ex nihilo, et natura nihil facit nec ens naturale habet aliquam actionem ; et hoc modo celum est factum et dependet ab hoc principio effective et de novo est factum. Sed Commentator contra istam opinionem invehitur in 12 Metaphisice in illo capitulo: “Sunt quidam qui dicunt etc.”, et dicit Commentator: si entia non haberent proprias operationes, nec quidditates proprias, sed hoc est impossibile ; consequentiam non probat, sed potest declarari, quia postquam illud agens, cuius essent omnes actiones entium immediate, tunc non essent proprie actiones aliis entibus, quia actio est illius propria a quo immediate procedit, et per consequens entia non haberent proprias quidditates, quia operationes non dignoscuntur nisi penes quidditates proprias. Et tunc subdit Commentator verba plus blasphemice : Ista opinio remota est a naturalibus, quia naturalibus principiis repugnat, et illi qui recitant illam non habent cerebrum habile ad bonum, sed ma/(11rb)gis ad malum.

Alia est opinio et dicunt isti quod sit secundum opinionem et intentionem Aristotelis et Commentatoris, quod celum dependet ab efficiente, ut a motore primo, et dicunt quod licet celum non sit generabile de novo, tamen dependet ab aliquo agente eterno ; et hoc probant rationibus et auctoritatibus.

Prima ratio est quia si celum non dependet ab aliquo efficiente, tunc non esset primum efficiens ; sed hoc est impossibile […].

Item, cum sit una causa efficiens in omni genere cause efficientis, vel efficit immediate motum celi vel substantiam celi ; et hoc patet per divisionem sufficientem ; sed non potest immediate producere motum celi, quia […] ergo relinquitur quod substantiam celi efficiat immediate.

Item, si substantie celi repugnat effici a causa efficiente, vel hoc est inquantum substantia, vel inquantum eterna, per divisionem sufficientem ; sed non repugnat ei inquantum eterna, quia […].

Item, illud quod derelictum proprie nature esset non ens, videtur dependere ab aliquo efficiente ; sed celum est huiusmodi, ideo quecunque substantia preter primam, si derelinquitur proprie nature, tunc redigeretur in nihil, quia si removeretur primum principium per impossibile, tunc omnia in nihil redigerentur.

Item, quod dependet ab aliquo in esse dependet ab ipso tanquam ab efficiente et non solum quo ad operationem, quia finis est gratia cuius operatur, et non gratia cuius est ; sed celum non solum dependet a primo principio quoad operationem, sed etiam quoad esse, quia ab ipso derivatum est omnibus esse, his quidem clarius, his vero obscurius, ut patet primo huius, et primum principium est causa esse omnium, ut patet primo Metaphisice.

Item, quod dependet ab aliquo propter aliquid, dependet ab ipso effective, quia quod dependet ab aliquo propter aliquid videtur esse ab agente, quia esse ab aliquo propter aliquid, vel sunt idem vel sunt diversa, sed non sunt unum, quia tunc omne quod esset ab aliquo esset propter aliquid ; sed hoc est falsum, quia animal est a spermate et non propter semen ; et ergo sunt diversa, quia esse propter aliquid dicit circumstantiam cause finalis, sed ab aliquo dicit circumstantiam cause efficientis ; sed celum dependet a primo principio, quia ab hoc principio dependet celum et tota natura, et etiam propter ipsum est, quia Deus est totaliter optimum in natura, et deterius, id est minus bonum est propter melius, scilicet magis bonum, ut dicitur septimo Politicorum.

 

(authorities confirming this position)

Auctoritates etiam sunt ad istam partem confirmandam, quia Aristoteles dicit primo huius, quod Deus et natura nihil faciunt frustra, […]

Item dicit in octavo Physicorum: eternorum nihil prohibet esse alteram causam.

Et confirmatur auctoritatibus Commentatoris, primo in De substantia orbis, quod celum non tantum indiget virtute movente ipsum in loco, sed etiam indiget virtute largiente sibi permanentiam eternam in substantia […].

Item, ibidem dicit quod hec est /(11va) differentia inter indigentia virtute activa in simplici corpore, vel composito, quia corpus simplex […].

Item, dicit quod movens totum agens totum; sed primum principium est totum movens celum, ergo est agens totum celum.

Item dicit in 12 Metaphisice: inseparatis idem est efficiens et finis; sed celum dependet a motore primo tanquam a fine, ergo etiam ab ipso tanquam ab efficiente.

Item dicit ibidem: intelligentie abstracte sunt duobus modis diversis principia, secundum agens vel secundum finem; ergo intelligentia prima, cum sit principium celorum et finis et efficiens.

Item dicit in De substantia orbis: finis significat movens; sed celum habet primum motorem et intelligentiam pro fine, igitur et habebit causam efficientem.

 

(‘definitions’ against this opinion)

Sed contra istam opinionem sunt diffinitiones.

Primo, celum non videtur dependere ab efficiente, quia dicit Commentator quarto huius: res eterne non habent causas agentes; sed […].

Item dicit Commentator 12 Metaphisice quod motus inter modernos in producendo entia non est verus in abstractis, quia non sunt agentia vera, quia […].

Item, hoc est contra Aristotelem, ubicunque loquitur de efficiente, quia describit ipsum per principium unde motus […]

Item ratio quod dependet ab aliquo effective, hoc est per motum vel per mutationem, unde species visibilis immutat visum […].

Item, efficiens aliquo modo est prius tempore suo effectu, ut patet 12 Metaphisice et ideo sequitur quod motor precedat motum, vel secundum totum vel secundum partem. Dices quod […] sed hoc non est, quia […].

 

(refutation of the six arguments for this opinion)

Per hoc ad rationes prioris vie. Ad primam, si celum non dependet etc., negatur quia […] unde hoc deberent probare, quod celum sit effectum, sed hoc non fecerunt.

Ad secundum, cum sit una causa etc., dicendum quod immediate producit motum celi et non substantiam, quia est eternum, et hoc non dependet ab aliquo effeciente nisi secundum similitudinem … et cum dicitur : cum substantia producit accidens etc., dicendum quod […] unde Commentator in De substantia orbis dicit quod non oportet quod motor movetur, et tunc diceretur quod […] /(11vb)

Ad tertium, cum dicitur si substantia celi etc., dicendum quod per istam rationem probaretur quod primo principio repugnant effici […] sed contra arguere non est solvere. Ideo dicendum quod sibi non repugnat inquantum substantia abstracte, vel inquantum eternum absolute, sed inquantum simplex est substantia et immaterialis, et non habet contrarium, quia […]

Ad quartum, cum dicitur illud quod derelictum etc., per istam etiam probaretur quod Deus ipse dependet ab aliquo, quia […] Unde dicendum quod non sequitur, sed dependet in genere cause finalis, unde non dependet a primo in esse tantum, sed etiam […]

Ad quintum, cum dicitur quod dependet ab aliquo etc., negatur, quia nihil dependet ab efficiente nisi per motum. Et cum dicitur finis non est causa esse etc., dicendum quod finis est causa esse, quia finis non solum est causa in fieri, sed etiam in esse, ut dicit Aristoteles septimo Politicorum : in omnibus entibus, sive sint a natura sive ab arte, deterius est propter melius ; sed esse celi est minus nobile quam sit Deus, ergo non solum pendet a Deo quoad operationem, sed etiam quoad esse.

Ad sextum, quod dependet ab aliquo propter aliquid etc., negatur, unde bene verum est quod dependet ab aliquo de novo et habet potentiam ad esse […] Et cum probatur vel sunt idem vel diversa etc., scilicet dependere ab alio et esse propter aliud, dicendum quod hec universaliter non sunt idem, quia […] et ideo sic celum dependere a Deo et esse propter Deum idem sunt, et tamen differunt secundum voces.

 

(refutation of the authorities)

Ad auctoritates dicendum. Propter omnes simul expediendas est considerare in celo motum et subiectum, scilicet celum ; modo, corpora celestia indigent virtute activa, que est finalis causa substantie celi, unde non solum ad motum celi dependet a primo, ut aliqui dicunt ; unde, quando dicitur quod movens etc., intelligit quod est causa motus et causa finalis substantie que conservat ipsum in esse, non quod velit quod sit causa efficiens distincta a fine, quia tunc contradiceret sibi, quia dicit quod de quatuor causis celum habet duas, formam et finem, ut dicit quarto Metaphisice ; unde dicit quod in substantiis incorporalibus motus apud modernos ( ?) quod procedat a primo per motum etc. non est, sed ab efficiente procedunt secundum similitudinem, ut a causa conservante.

 

(refutation of the argument for the opposite position)

Ad rationem in oppositum, cum dicitur si etc., dicendum quod formam generari per se intelligitur dupliciter : uno modo seorsum et divisim exi(12ra)stens, et hoc est impossibile, quia non existit per se. Alio modo quod per se generetur, idest per sui naturam, in alio tamen, et hoc bene verum est, immo necessarium est, et hoc dicit Aristoteles in septimo Metaphisice, ideo etc.

 

Comments:

This question, if the celestial vault depends on an agent and efficient cause, is of course one of the central questions about the origin of the universe: is it eternal or has it been created. According to the Christian doctrine, there cannot be a doubt, of course, but from a philosophical point of view the answer is different.

As we have seen in Chapter 3, this question follows the habitual structure: the arguments for the affirmative and negative answers are followed by the determination in which John states that there are two different opinions about this question. He first presents an opinion mentioned by Averroes in the twelfth book of the Metaphysics, saying that “one agent causes all bodies” and this agent causes all things immediately. John explains: “and in this way the celum has been made by and depends effectively on this principle and has been made de novo”. But then, in another chapter of the same book, Averroes attacks this opinion in an argumentation about the proper quiddities of beings and adds “more blasphemous words”, says John, namely that “this opinion is remote from natural things, because it goes against natural principles, and those who repeat this opinion don’t have a brain prone to the good, but more to the bad”.

Then John mentions another opinion: their defendants (isti) “say that it is in accord with the opinion and intention of Aristotle and his Commentator that the celum depends on an efficient (cause), as on a first motor, and they say that, although the celum is not generable from nothing (de novo), it still depends on some eternal agent. And they prove this with arguments and authorities”. He then lists a series of six arguments and seven ‘authorities’.

After this, he gives a number of ‘definitions’ which go against this opinion, five in all, based on Aristotle and Averroes, and subsequently he refutes the arguments that had been given “for the earlier (prior) way” (earlier mentioned), that is to say in favour of the alia opinio. In the refutation of the third, he says, characteristically, that “to argument against is not to resolve”. As for the ‘authorities’, in order to evacuate all at the same time, he says we have to consider in the celum its movement and its subject. And lastly, he answers the argument for the opposite position, given in the beginning (“Arguitur quod sic”).

Opting, of course, for the negative answer, John quotes two opinions, the first severely criticised by his model Averroes, and another opinion, the alia opinio, saying that the celum depends on “some eternal agent”, which he discusses extensively. The celum depends on someone (or something) as on a proper agent and efficient cause, but it has not been created ex nihilo, which is in accordance with the natural philosophy of both Aristotle and Averroes, and can thus be considered as the correct answer to the question.

 

 

[1] For the identification of some of the sources, see Chapter 3.

 

Pour tourner la page, appuyez sur la flèche droite de votre ordinateur ou cliquez sur l’icône suivant situé en haut à gauche.